monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 73
{XIV} Ergo e cupresso femina - mas enim, ut diximus, non gignit - pilulae collectae quibus docui mensibus siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis, densum, terraque cribris superincernitur pollicis crassitudine.